monumenta.ch > Seneca Maior > sectio 24

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Seneca Maior, Suasoriae, 6, 24
Pollio quoque Asinius, qui Verrem, Ciceronis reum, fortissime morientem tradidit, Ciceronis mortem solus ex omnibus maligne narrat, testimonium tamen quamvis invitus plenum ei reddit: ASINI POLLIONIS. Huius ergo viri tot tantisque operibus mansuri in omne aevum praedicare de ingenio atque industria superva(cuum est). natura autem atque fortuna pariter obsecuta est ei, (si) quidem facies decora ad senectutem prosperaque permansit valetudo. tunc pax diutina, cuius instructus erat artibus, contigit. namque [a] prisca severitate iudiciis exacta maxima noxiorum multitudo provenit, quos obstrictos patrocinio incolumes plerosque habebat. iam felicissima consulatus ei sors petendi et gerendi magno munere deum, consilio (suo) industriaque. utinam moderatius secundas res et fortius adversas ferre potuisset! namque utraeque cum (e)venerant ei, mutari eas non posse rebatur. inde sunt invidiae tempestates coortae graves in eum, certiorque inimicis adgrediendi fiducia. maiore enim simultates appetebat animo quam gerebat. sed quando mortalium nulli virtus perfecta contigit, qua maior pars vitae atque ingenii stetit, ea iudicandum de homine est. atque ego ne miserandi quidem exitus eum fuisse iudicarem, nisi ipse tam miseram mortem putasset.